Psalm 147 "
Alleluja. Lauda, Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion. .   -
Quoniam confortavit seras portarum tuarum; benedixit filiis tuis in te. .   -
Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te. .   -
Qui emittit eloquium suum terræ: velociter currit sermo ejus. - .  
Qui dat nivem sicut lanam; nebulam sicut cinerem spargit. .  
Mittit crystallum suam sicut buccellas: ante faciem frigoris ejus quis sustinebit? .  
Emittet verbum suum, et liquefaciet ea; flabit spiritus ejus, et fluent aquæ. -.  
Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israël. .  
Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Alleluja. -. .     
Lesser Doxology
Gloria Patris et Filio et Spiritui Sancto
Sicut erat in principio et numc et semper
et in saecula seaculorum, Amen. , .