', 46-55

 

 

,

.

.

 

Magnificat


Magnificat anima mea Dominum.
Et exultavit spiritus meus
in Deo salutari meo.
Quia respexit humilitatem ancillae suae.
Ecce enim ex hoc beatam me dicent
omnes generationes.
Quia fecit mihi magna,
qui potens est, et sanctum nomen eius.
Et misericordia a progenie in progenies,
timentibus eum.
Fecit potentiam in bracchio suo,
dispersit superbos mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis,
et divites dimisit inanes.
Suscepit
Israel puerum suum
recordatus misericordie suae.
Sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini eius in saecula.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper.
Et in saecula saeculorum.

Amen.